BLAVUS et BLAVIUS color

BLAVUS et BLAVIUS color
BLAVUS, et BLAVIUS color
apud Ioh. Monachum in Vita S. Odonis l. 3. Albertum Argentin. p. 121. Alios, caeruleus dicitur, German. Blaw, Gallic. Bleu: cuius vocis etymon a Latino arcessit Salmasius. Censet enim, blutum seu bleu, dictum quasi ablutum et dilutum, Graec. κυανοῦν, qui nihil aliud sit, quam purpura dilutior et pallidior, vide eum ad Tertullian. de Pallio, c. 3. et plura hac in rem, apud Car. du Fresne Glossar. Hunc Christi vestimento colorem fuisse ait, sed sine teste idoneo, Dominicus Macer in Hierolex.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”